라틴어 문장 검색

nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino, Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII1)
Hic farta premitur angulo Ceres omni Et multa fragrat testa senibus autumnis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII2)
Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV5)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Hoc fragrant pueri basia mane mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII9)
suffire thymo fumigare, ut exinde inimica illis animalia fugiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2411)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
lux et decus et spes praesidiumque meum, requies o certa laborum, blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3125)
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi, augustum caput ante pedes curvare Minervae fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae, quin et Apollineo frontem submittere gypso aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3145)
hic mihi nulla rosae spolia, nullus aromate fragrat 1 odor, sed liquor influit ambrosius nectareamque fidem reddet fusus ab usque Patris gremio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum5)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
regem Deumque adnuntiant thesaurus et fragrans odor turis Sabaei, at myrrheus pulvis sepulcrum praedocet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae20)
Sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION